CARTHAGO

CARTHAGO
I.
CARTHAGO
Filia Herculis, Cicer. l. 3. de Nat. Deorum. Quartus Hercules Iovis est, qui Tyri maxime colitur, eius Carthaginem filiam ferunt.
II.
CARTHAGO
Graecis Καρχηδὼν, urbs Africae totius celeberrima: Romanique imperii aliquando aemula, a Didone condita, septuagesimô post Romam conditam annô, Eusebius. Atqui Iustinus, l. 18. c. 3. tradit conditam fuisse ante Romam. Imo condita fuit ante captum Ilium, annis 50. si credas Appiano in Libycis, Καρχηδόνα την` εν Λιβύῃ φοίνικες ᾤκισαν ἔτεσι πεντήκοντα πρὸ ἁλώσεως Ι᾿λίου. Ideo de eadem urbe ibidem Πόλεως ἀρχαίας, Urbis antiquae. Unde Virg. Aen. primâ, v. 16.
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuêre coloni,
Carthago; Italiam contra, Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli.
Sic nihil Didoni, praeter Byrsam arcem, relinquitur, ubi nunc, Marmoliô teste, turris, la Rocca di Mastinaca Christianis, Afris Almenare dicta. Vide infra. De nomine et origine urbis huius, vide Servium, Ioseph., Iud. Antiq. l. 8. c. 13. contra Apion. l. 1. post Menandrum, qui scripsit historiam Regum Tyri et Sidonis, Solin. c. 30. vel 27. edit. Salm. Salian. et Torniel. in Annal. Petaurum, l. 9. de doctr. temp. c. 63. et rat. part. 2. l. 2. c. 13. Tatianum contrae Gent. Theophilum Patriarcham Antiochenum ad Antilochum, l. 3. Tertull. apol. c. 19. Clem. l. 1. Strom. Velleium l. 1. c. 6. Strab. l. 17. Plin. l. 5. c. 4. Marcellin. Marmol. l. 6. c. 15. Leonem de Africa, etc. Quibus adde Plutarchum, Livium, Eutropium, Florum, Orosium, Zonaram, prosperum, etc. de urbis Fato, quod paucis sic habet: Eo potentiae urbs haec a tenuissimis primordiis
paulatim excrevit, ut non modo Libyae universae, verum etiam insularum, et bonae Hispnaiae partis imperium tenuerit. Tria cum Romanis gravissima gessit bella, quorum primô, quod duravit annos 24. ab. an 490. Urb. Cond. usque ad 513. superati navali praeliô Poeni, aequas propemodum pacis conditiones a victoribus acceperunt, insulis tantum quibusdam abstinere iussi. Huic successit bellum Punicum secundum, Annibalis ductu gestum, qui expugnatâ in Hispania Saguntô, victorem exercitum in Italiam transportavit, eosque totos 18. annos ferrô, flammâque crudelissime vastavit. Victô deinde a P. Scipione apud Zamam Annibale, eo anguistiae res Carthaginensium redactae sunt, ut salutem suam moenibus tueri, durissimasque pacis conditiones pro arbitrio victoris accipere sint coacti. Verum cum ne sic quidem quiete agitare possent, tertioque bellum, quod duravit ab an. Urb. Cond. 605. usque ad an. 608. instaurarent, Senatus Catonis auctoritatem secutus, Carthaginem delendam censuit, et Scipionem Aemylianum in Africam misit, qui victis Poenis urbem obsidione cinxit, captamque solo aequavit: Reparatam, a Romanis sub Graccho et Augusto, coloniâ 3000. hominum illuc deductâ. Adrianus autem Imperator eain a se renovatam Adrianopolim appellavit, prius Carthadam dictam, quod Phoenicum linguâ novam civitatem significat, et ridicule Commodus Alexandriam Commodianam togatam. A'Genserico, Romanis erepta, A. C. 432. sedes regni Vandalici fuit, per centum annos; tandem sub Turcarum potestatem venit, ab Arabibus penitus destructa est, postquam et a Ludovico IX. Galliar. Rege capta esset, A. C. 1269. Sub Christianis Archiepiscopalis fuit, et Primatu Africae inclita. A'Pelagianis et Donatistis plurimum passa. Ibi Concilium A. C. 215. 252. contra Novatum et Felicissimum. Duo A. C. 306. et 308. a Don tistis habita. Quibus oppressis, a Consante Imperator. A. C. 348. Concilium dictum I. Carthaginense celebratum, quô reiteratio baptismi, ἀυτοχειρία, etc. damnata II. A. C. 390. III. A. C. 397. IV. A. C. 398. quô Honorius Imperator rogatus, reliquias Idoloatriae in Africa abolevit. A. C. 401. Concilium provinciale, quô Donatistis in Ecclesiae sinum reduntibus dignitates pristinae concessae. A. C. 417. quô damnatum Pelagii dogma, decretumque insuper est, non provocandum esse Ecclesiasticis, ad iudicia transmarina, quamvis Sosimus Romanus contrarium posceret. Aliaque contra Donatistas, Pelagium et Caelestium, Pelagianos, Monothelitas, etc. Vide Cyprian. in ep. Augustin. Baron. et Tom.
Concil. 1. 2. et 3. ibidem celebris olim Monetaria Officina sub Imperatorib. fuit, ut pater ex notis, CAR. KAR. KART. KΔ. KE. KPTC. K. R. T. S. PK. SMK. SMKA. SMKE. SMNKAB. in nummis, occurentibus, de quibus hîc passim. Vide etiam aliquid voce Byrsa. Silius, l. 13. v. 12. almam vocat:
------ Si nunc exsisteret alma
Carthago ante oculos turritâ celsa figurâ.
Virgilius altam, Aen. l. 4. v. 97.
Suspectas habuisse domos Carthaginis altae.
Horatius impiam. l. 4. Carm. Od. 8. v. 17.
Non incendia Carthaginis impiae.
Item invidam, Epod. 7. v. 5.
Non ut superbas invidae Carthaginis
Romanus arces ureret.
Populi huius et alterius Carthaginis Carthaginienses, quibus arietis et quadriremium inventio tribuitur, fraudulenti et mendaces dicuntur Tullio, Orat. pro lege Agraria. Eius portus nunc Marcia, et mons, qui hac urbe cingebatur, Almenara Afris, Rocca de Mastinaces Christianis. Eius ex ruinis crevit Tunetum vicina urbs.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Carthago — Série Logo de la série Scénario Christophe Bec Dessin …   Wikipédia en Français

  • Carthāgo [1] — Carthāgo (griech. Karchedon, C. vetus [im Gegensatz zu dem später von den Carthagern gegründeten Carthago nova in Spanien, s. Cartagena] a. Geogr.), 1) Gebiet in Zeugitana (Afrika), begrenzt im W. vom Fluß Tuca od. Rubricatus, im O. vom… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Carthago — (Gesch.). C. wurde nach Einigen 50 Jahre nach Troja s Zerstörung von einem gewissen Tzeros od. Karchedon; nach Andern um 150 nach Troja s Fall; nach gewöhnlicher Sage 878 v. Chr. von einer phönicischen Königstochter, Dido (Elissa), gegründet u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Carthāgo [2] — Carthāgo (n. Geogr.), 1) Vorgebirge in Tunis (Nordküste von Afrika); 2) Hauptstadt der Grafschaft Smith im Staate Tennessee (Vereinigte Staaten von Nordamerika), am Cumberland River, Akademie …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Carthago — Carthāgo, s. Karthago. C. nova, s. Cartagena …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Carthago — CARTHAGO, ĭnis, (⇒ Tab. XVII.) des tyrischen Herkules Tochter, Cicer. de N.D. lib. III. p. 1197. von der die Stadt Karthago den Namen bekommen, welches so zu verstehen ist, daß diese von einer Colonie Tyrier erbauet worden, Herkules aber… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Carthago — Die Ruinen von Karthago Lage von Karthago und karthagischer Machtbereich um 264 v. Chr …   Deutsch Wikipedia

  • Carthago Nova — Saltar a navegación, búsqueda Carthago Nova es el nombre latino de la ciudad de Cartagena desde su conquista romana hasta la dominación bizantina en el siglo VI d. C., cuando cambió su nombre por el de Carthago Spartaria. Teatro Romano… …   Wikipedia Español

  • Carthago Spartaria — Saltar a navegación, búsqueda Hispania bizantina …   Wikipedia Español

  • Carthago delenda est — Saltar a navegación, búsqueda La situación de Cartago en el Norte de África Carthago delenda est (Cartago debe ser destruida) es una famosa locución latina. La frase es atribuida a Catón el Viejo que según fuentes antiguas,[1 …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”